

Liber Numeri*
Caput 33: Versus 30
Moseroth.[HIERON.]Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et praecepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse aeterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur:Dirupisti vincula mea[Psal. 115.]. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet:Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me[Cantic. 2.].[ORIG.]Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde:Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas[Eccli. 10.]. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde:Nolite locum dare diabolo[Ephes. 4.].